- Форум
- По малко от всичко
- Кофата
- inewton- срам и позор за СУ
Големи сте фанатици за физиката...
мдааааа
Ai caralho!
Знае ли Нютон латински ?
Sigismundus R. H. filio Imperatoris Bulgarorum, in praemium servitiorum, bona in Comitatu Temesiensi donat. An. 1426.
Nos Sigismundus etc. Memoriae commendamus etc. Quod Nos, qui ex innata clementia nobis regia et liberalitate cunctorum nobis fideliter obsequentium et eorum potissime, quos praeclari generis insignitate praepollentes, in actu fidelitatis continuos varietas obsequiorum reperit, et laboris virtutisque assiduitas evidenti testimonio comprobavit, actus strenuos dignae retributionis bravio metiri, ex indeque ipsos favoribus prosequi gratiosis et praemiis solemus decorare donativis. Attentis igitur et in animo nostrae considerationis sedula meditatione pensitatis fidelitatibus et fidelium servitiorum digne attollendis 785meritis et sinceris complacentiis fidelis nostri, dilecti magnifici Fruschin, filii quondam Susman Imperatoris Bulgarorum, quibus idem in nonnullis nostris et regnorum nostrorum arduis expeditionibus, sicut prosperis ita etiam adversis contra Turcas, aliosque Crucis Christi et nostros inimicos, laboribus, sudoribusque, plerumque pro nostri regni honoris exaltatione et incremento, viriliter insudans, seque et bona sua diversis fortunae casibus exponens, nobis et sacro diademati nostro regio summo alacrique fidelitatis fervore studuit, et ipsum non dubitamus in antea velle, complacere; cupientes itaque praemissorum meritorum suorum contemplatione sibi nostrae Maiestatis benevolentiam ostendere favorosam, quamdam possessionem nostram Lippa vocatam in Comitatu Themesiensi sitam, *** castello in eadem habito, cunctisque villis seu possessionibus ad eandem pertinentibus, ipsiusque et earumdem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad ipsum et easdem de iure spectantibus, eidem Fruschin pro descensu duximus dandam et concedendam, imo damus, donamus et conferimus praesentium per tenorem possidere, tenere, pariter et habere. Salvo iure alieno harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Dat. in Fenoldvár partium nostrarum Transilvanarum. Anno Domini MCDXXV.
Ex arch. cam. In alio pari: pro Fenoldvar legitur Feoldvar.
inewton не беше ли религиозен ?
Така е. Мисля за блудници, мисля как да ги откажа от порока.